previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics



Siquis habes nostris similes in imagine vultus,
deme meis hederas, Bacchica serta, comis.
ista decent laetos felicia signa poetas :
temporibus non est apta corona meis.
5hoc tibi dissimula, senti tamen, optime, dici,
in digito qui me fersque refersque tuo, [p. 38]
effigiemque meam fulvo complexus in auro
cara relegati,
quae potes, ora vides, quae quotiens spectas, subeat tibi dicere forsan
10quam procul a nobis Naso sodalis abest!
grata tua est pietas, sed carmina maior imago
sunt mea, quae mando qualiacumque legas,
carmina mutatas hominum dicentia formas,
infelix domini quod fuga rupit opus.
15haec ego discedens, sicut bene multa meorum,
ipse mea posui maestus in igne manu.
utque cremasse suum fertur sub stipite natum
Thestias et melior matre fuisse soror,
sic ego non meritos mecum peritura libellos
20imposui rapidis viscera nostra rogis:
vel quod eram Musas, ut crimina nostra, perosus,
vel quod adhuc crescens et rude carmen erat.
quae quoniam non sunt penitus sublata, sed extant
pluribus exemplis scripta fuisse reor
25nunc precor ut vivant et non ignava legentem
otia delectent admoneantque mei.
nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,
nesciet his summam siquis abesse manum,
ablatum mediis opus est incudibus illud,
30 defuit et scriptis ultima lima meis.
et veniam pro laude peto, laudatus abunde,
non fastiditus si tibi, lector, ero.
hos quoque sex versus, in prima 1 fronte libelli
si praeponendos esse putabis, habe.’
35orba parente suo quicumque volumina tangis,
his saltem vestra detur in urbe locus. [p. 40]
quoque magis faveas, haec non sunt edita ab ipso,
sed quasi de domini funere rapta sui.
quicquid in his igitur vitii rude carmen habebit,
40emendaturus, si licuisset, eram.

1 prima primi Heinsius

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (14 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: